Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.5 (English) >>Cic. Fam. 12.14.7

12.14.4 de nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et,quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam optineant, rogo te petas ab iis ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium ut Asiam obtineam, dum ipsorum alter uter venit ; nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum mittere causam non habent. Dolabella enim in Syria est et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet ; exclusus enim ab Antiochia Dolabella et in oppugnando male acceptus nulla alia confisus urbe Laudiceam, quae est in Syria, ad mare se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum ; nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere. spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. 12.14.5 qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire sed Romae acturos consulatum. itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo consulatu mihi succedatur. ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti ; quae ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar valde laboro. nam si potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere, postularem ut mihi succederetur ; nunc, quod Cassio dedi, quod Treboni morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo ; quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero. id ut per te consequar velim, ut solet, tibi curae sit.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.5 (English) >>Cic. Fam. 12.14.7

Powered by PhiloLogic